CAPUT XX.

Expergiscimini aliquando, nunc saltem dicite, Attendat Deum. Quid timetis ne humiliemini, si non in homine, sed in Domino gloriemini? Est, inquis, quod timeam: si enim cum latet dantis conscientia, dixero ut accipiens attendat Deum, et ab illo tunc ejus ablui conscientiam confessus fuero, illa me horrenda consequitur absurditas, sanctius ablui homines cum baptizatores habent occultos malos, quam cum manifestos bonos, si homo abluit quando dantis conscientia bona est et manifesta, Deus autem quando mala et occulta. Dic ergo quod dicimus; quia hoc est verum, hoc sanum, hoc catholicum; quod Christus mundat accipientium conscientias, sive per bonos ministros Baptismi sui, sive per malos, quoniam de illo scriptum est, Christus dilexit Ecclesiam, et se ipsum tradidit pro ea, ut eam sanctificaret, mundans eam lavacro aquae in verbo (Ephes. V, 25, 26).

26. Tu, inquis, responde quomodo baptizent quos damnavit Ecclesia? Jam ergo receditur a verbis Petiliani: quoniam illo dicente, Conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis; cum quaererem, quis abluat accipientis conscientiam, quando polluta dantis occulta est, non mihi potuit responderi. Tam enim contra veritatem dicitur quod falsa ejus fama possit abluere, quam si hoc ipsa mala conscientia posse diceretur.