CAPUT XXI.

Si autem quaeris, Quomodo baptizant quos damnavit Ecclesia? respondeo sic eos baptizare, quomodo baptizant quos damnavit Deus, antequam de illis quidquam judicaret Ecclesia. Qui enim mente perversa videtur intus esse cum foris sit, ab ipso Christo jam judicatus est. Ipse quippe ait, Qui non credit, jam judicatus est (Joan. III, 18). Paulus autem apostolus dicit, Ecclesia subdita est Christo (Ephes. V, 24). Non igitur debet Ecclesia se Christo praeponere, ut putet baptizare posse ab illo judicatos, a se autem judicatos baptizare non posse; cum ille semper veraciter judicet, ecclesiastici autem judices sicut homines plerumque fallantur. Baptizant ergo, quantum attinet ad visibile ministerium, et boni et mali: invisibiliter autem per eos ille baptizat, cujus est et visibile Baptisma et invisibilis gratia. Tingere ergo possunt et boni et mali, abluere autem conscientiam non nisi ille qui semper est bonus. Ac per hoc etiam nesciente Ecclesia propter malam pollutamque conscientiam damnati a Christo, jam in corpore Christi non sunt quod est Ecclesia, quoniam non potest Christus habere membra damnata. Proinde et ipsi extra Ecclesiam baptizant. Omnia quippe ista monstra absit omnino ut in membris illius columbae unicae computentur: absit ut intrare possint limites horti conclusi, cujus ille custos est qui non potest falli. Qui tamen si confitentur et corriguntur, tunc intrant, tunc mundantur, tunc in arboribus horti conclusi, tunc in membris unicae columbae numerantur, nec tamen denuo baptizantur. Ita et cum ab haereticis veniunt cum ipso Baptismate, quod et foris habuerunt, sed non et cum ipsa mundatione quam intus accipiunt; ut quod defuit praestetur, quod autem non mutatum est approbetur.