|
27. Vestra, inquis, per vestros majores
traditionis et thurificationis, et per vos persecutionis crimine
damnata conscientia est. De traditoribus quidem et thurificatoribus
qui fuerint qui hoc nefas admiserint, non Scripturis sanctis, sed
famae hominum credidistis. Quae si potest esse falsa bona de malis,
cur non possit etiam mala de bonis? De persecutione autem hoc tibi
breviter iterumque responderim, quod cum respondissem Petiliano
refellere minime valuisti (Lib. 1 contra Litteras Petiliani, n.
20). In Scriptura quippe sancta, quae neminem fallit, area dicta
est Ecclesia Dei; Dominumque ipsum cum ventilabro esse venturum et
mundaturum aream suam, ut frumenta recondat in horreo, paleam vero
comburat igni inexstinguibili (Matth. III, 12). Aut ergo
recte passi estis persecutionem; aut si modus christianus excessus
est, palea nostra fecit, propter quam non fuerat area dominica
deserenda, ne quisquis ante tempus ventilationis ab area paleam
refugeret, a frumento separatus palea fieret. Tu autem cum hoc non
meum, sed sanctae Scripturae testimonium refellere conareris, nullam
persecutionem justam esse posse dixisti: ubi ignoscendum tibi est
nescienti Scripturas, unde tibi venire posset in mentem quam justa
voce sit dictum, Detrahentem proximo suo occulte, hunc persequebar
(Psal. C, 5). Et ab ipso Domino Jesu Christo in
excellentissima prophetia, Persequar inimicos meos, et comprehendam
illos, et non convertar donec deficiant (Psal. XVII, 38).
Et alia multa divina testimonia quae persequi longum est: si tamen non
mihi propter hoc verbum calumniaris, ut quoniam dixi, persequi longum
est, persecutorem me divinorum testimoniorum esse crimineris.
|
|