CAPUT XXIII.

28. Opponis mihi verba Scripturarum, toties demonstrata quam vos nihil adjuvent, Oleum peccatoris non impinguet caput meum (Psal. CXL, 5): cum et apud vos esse saltem occultos peccatores, negare non possis, qui tamen baptizant; nec his verbis excepti sunt. Non enim ait, Oleum manifesti peccatoris; sed absolute, Oleum peccatoris. Et, Facti sunt mihi velut aqua mendax non habens fidem (Jerem. XV, 18). Ubi miror prudentiam tuam, quomodo tibi non videatur aqua mendax simulatoris occulti, cujus et falsam famam mundandae alienae conscientiae prodesse aliquid credidisti: nisi quia illud non dialecticum, sed plane sophisticum, quod in me frustra quasi in dialectico reprehendisti, subvenire tibi arbitratus es, Si mentiris, verum dicis . Quid enim aliud conaris asserere, cum homini tribuens Baptismum, quem Dei esse non vis agnoscere, ideo dicis adulterum dare posse verum Baptismum, quia se ipsum occultando castum esse mentitur? Itaque tunc verum dicit in Baptismo, cum mentitur in flagitio; et non est aqua ejus mendax, quam esse vultis in Ecclesia secundum promissionem tot prophetiarum toto terrarum orbe diffusa: cum aquam mendacem non Baptismum dixerit Jeremias, sed mendaces homines, secundum intellectum qui manifestus est in Apocalypsi, ubi interrogante Joanne quid essent aquae illae in visione monstratae, populos esse responsum est (Apoc. XVII, 15).