CAPUT XXIV.

29. De illo vero testimonio quod scriptum est, Qui baptizatur a mortuo, quid proficit lavatio ejus (Eccli. XXXIV, 30)? quam non intellexeris quod ego in illa epistola posui, quantumque me verbis tuis adjuveris paululum attende. Cum enim putasses a me mortuum hoc loco intelligi cultorem idolorum, quasi eos solos exceperim, qui baptizare non possint, elegisti quantum potuisti, repetito illo de oleo testimonio, quod nullum peccatorem baptizare voluerit, qui dixit, Oleum peccatoris non impinguabit caput meum, non excipiendo aliquem peccatorem: unde magis vos urgemini, sicut paulo ante monstravi. Si enim nullus peccator exceptus est, proinde baptizatos ab occultis malis, cum convicti fuerint, denuo baptizate. Hic jam conaberis occultum excipere peccatorem, quem sancta Scriptura non excepit. Totus igitur iste vester intellectus falsus a veritate convincitur, cum et vestrae intentioni similiter repugnare monstratur. Neque enim hoc revera de Baptismo in Psalmo positum est, ac non de assentatoris adulatione; quod superiora verba satis indicant: nam tota sententia ita connectitur, Emendabit me justus in misericordia, et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguabit caput meum. Maluit ergo contundi caput suum ab arguente veraciter, quam ungi a blandiente fallaciter, translatis verbis, oleo et unctione lenitudinem significans adulantis.