|
30. Quid autem ego in illa epistola de hoc
testimonio senserim, ubi dictum est, Qui baptizatur a mortuo; ipsis
ex ea repetitis verbis satis, quantum opinor, ostendam. Cum enim
dissererem quid respondere debeat ad ista catholicus christianus, Cum
audierit, inquam,
|
“Qui baptizatur a mortuo, non ei prodest lavatio
ejus”:
|
|
respondebit, Vivit Christus, et jam non moritur, et mors
ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9); de quo dictum est,
|
“Ipse est qui baptizat in Spiritu sancto”
|
|
(Joan. I, 33).
Baptizantur autem a mortuis, qui baptizantur in idolorum templis.
Non enim et ipsi a sacerdotibus suis se accipere arbitrantur
sanctificationem quam putant, sed a diis suis. Qui quoniam homines
fuerunt, et ita mortui sunt, ut neque super terras, neque in requie
sanctorum vivant, vere ipsi a mortuis baptizantur. Hucusque ex
epistola mea verba ipsa transcripsi: in quibus jam perspicis, ut
opinor, si nunc saltem diligenter attendis, non me ipsos cultores
mortuos appellasse, quamvis alio modo etiam ipsi mortui sint; sed deos
falsos quos colunt, quia homines fuerunt, et sicut homines de corpore
exierunt, nec resurrexerunt, nec vitae ullum meritum quae post hanc
vitam promittitur habuerunt. Ab ipsis ergo diis, qui baptizantur,
sicut dixi, vere a mortuis baptizantur, id est, qui in eorum nomine
baptizantur; quia et ipsi non in nomine sacerdotum suorum, sed deorum
de quibus vana opinantur, se sanctificari putant. Christus autem
resurrexit, et vivit: proinde qui ab illo baptizatur, non solum per
bonum, verum etiam per malum ministrum perditis moribus mortuum, non a
mortuo baptizatur. Ab illo enim baptizatur, qui vivit in aeternum,
et de quo dictum est in Evangelio, quod etiam ibi commemoravi, Ipse
est qui baptizat in Spiritu sancto.
|
|