|
31. Hoc tu in epistola mea, quantum
indicant verba tua, non intellexisti: nolo enim dicere, Parum
intelligens fraudare voluisti. Miror autem quod verba illic mea
consequentia non adverteris, aut ab eis dissimulandum putaveris.
Paulo post quippe subjeci et dixi: Nam si hoc loco mortuum
intellexero peccatorem baptizatorem, eadem illa consequetur
absurditas, ut quisquis etiam a latente impio fuerit baptizatus,
tanquam a mortuo baptizatus, inaniter lotus sit Non enim ait, Qui
baptizatur a mortuo manifesto; sed absolute dicit, a mortuo (Lib.
1 contra Litteras Petiliani, n. 10). Haec manifestatio
verborum illic meorum, quem de somno vel potius de ipsa morte non
excitaret? Et tamen te non excitavit: et insuper quod ego contra
Petilianum dixeram, quasi contra me dicens vehementius etiam
confirmasti; sicut solent homines, injectam sagittam nesciendo
excludere, altius etiam penitusque defigere. Asseruisti enim mortuum
non intelligendum nisi peccatorem baptistam, et nullum peccatorem
excipiendum: et ideo quod ego dicebam, contra te concluditur, nec
occultum excipi posse, ubi nullus excipitur. Rebaptizate igitur eos
quos ab occultis peccatoribus baptizatos esse constiterit, quibus
potest viventibus et scientibus subveniri; ut eis solis non obsint,
qui vel ignorantur vel ante defuncti sunt, ut manifestatis postea malis
baptizatoribus suis jam baptizari non possint. Baptizate, inquam,
prodito adultero atque damnato, quos ab eo cum lateret, baptizatos
esse constiterit: a mortuo quippe baptizati sunt, omnemque peccatorem
sine ulla exceptione intelligendum esse dixisti, qui baptizare non
possit, adjungendo testimonium de oleo peccatoris. Tu dixisti, tu
scripsisti: te ipsum audi, lege te ipsum. Si omnis peccator tanquam
mortuus non potest baptizare, nec occultus potest. Non enim quia
occultus, ideo vivus est; cum multo profundius etiam mendacio
simulationis absorptus sit. Minus enim mortuus diceretur, si saltem
confiteretur. Sed fit in illo quod alio loco scriptum est: A
mortuo, velut qui non sit, perit confessio (Eccli. XVII,
26). Ab isto mortuo in tanta mortis profunditate demerso, quos
baptizatos esse claruerit, non rebaptizatis: et ab eis baptizatos,
qui in ultimis terris nec Caeciliani, nec Majorini, nec Donati
nomen audierunt, rebaptizare si possitis, minime dubitatis,
objicientes eis, Qui baptizatur a mortuo, quid ei prodest lavatio
ejus? mortuos dicentes ad quos Afrorum cadaverum, quorumlibet illa
fuerint, nec aura potuit pervenire; et mortuum non putantes, qui
proprium potest occultare flagitium; cum Scriptura clamet, A
mortuo, velut qui non sit, perit confessio. Itane quia fictus est,
mortuus non est? cum magis propter ipsam fictionem carendo spiritu
vitae penitus exspiraverit, iterum dicente Scriptura, Sanctus enim
Spiritus disciplinae fugiet fictum (Sap. I, 5). Adhuc
defendite istos mortuos, et vivere dicite, ut et vos pejus ipsa falsa
defensione moriamini.
32. Mortui sunt, inquis: sed quid faceret qui baptizandus ad eos
ignarus accessit? Nunc ergo faciat, quando illo prodito se agnovit a
mortuo baptizatum. Si enim conscientia propterea laedi non potuit,
quia nescivit; nunc incipit laedi, quia scivit: velut si tunica de
latrocinio nesciens vestiretur, ex illo fit iniquitatis vestis illa,
ex quo cognoverit, et ipse iniquus nisi abjecerit: et qui nesciens
uxorem duxerit alienam, ex illo fit adulter, ex quo didicerit, nisi
discesserit. Abjiciat ergo et iste Baptismum, quem se a mortuo
percepisse cognovit. Habet enim quod faciat adhuc, baptizari iterum
potest. Postremo, scierit nescierit, A mortuo baptizatus, quid ei
prodest lavatio ejus?
sicut et tu ipse
clamas,
|
“neminem excepit: A mortuo,”
|
|
inquam,
|
“baptizatus est,
nihil ei prodest lavatio ejus.”
|
|
Mundate hominem baptizando qui
vivitis, aut vos ipsos potius ab hocerrore mundate, ne talia sentiendo
pereatis. Contendis enim velut adversus me, ut nullum exceptum dicas
in eo quod scriptum est, Oleum peccatoris (Psal. CXL, 5);
et, Qui baptizatur a mortuo: nec te sentis nodum quo ligatus es,
renitendo constringere. Hoc enim ago, hoc insto, hinc vos ad
mutandam vanam perversamque sententiam urgenter impingo, ut in oleo
peccatoris et mortui baptismo, nullus mortuus, nullus peccator
exceptus sit: sicut tu pro me velut contra me loqueris. Ita enim nec
occultus excipitur: quo evertitur omne quod loqueris; ac sic
rebaptizare coguntur qui te talia docuerunt, omnes quos ab occultis
malis baptizatos in hac vita reperire potuerint.
|
|