CAPUT XXVII.

33. Quid agis? quo te convertis? verba tua tibi recitantur. Non solum enim ea cum dicerem non refellisti, sed nesciens quid meum elegeris, aliis verbis tanquam tuum hoc idem ipse dixisti; et ut diligentius audiri et considerari posset, scripsisti, ut tibi quoties libuerit recitetur. Audi ergo verba tua; nempe ista sunt: Quod si idoli cultorem, inquis, tantum tibi placet excipere, quid illud de quo dicitur,

“Nolo oleum peccatoris ungat caput meum:”

utrumne et hic peccator ille solus est, qui idolum colit, an quisquis quod non licet admittit? Quod si et peccatorem tantum cultorem idoli putas, christianus ergo si quid contra legem gesserit, peccasse non dicitur? Quod si nihil dici stultius nec absurdius potest, aperte praedictum est, ut non solus idoli cultor, sed quisquis peccator inter omnes homines fuerit, jus sibi Baptismatis non usurpet. Haec certe quae inserui verba tua sunt. Ego cultorem idoli non excepi, sed ipsos deos eorum mortuos esse dixi, quorum a nullo baptizari aliquid prodest: ab ipsis enim diis sibi baptizari videntur, in quorum nomine se mundari arbitrantur: tu autem nullum peccatorem excepisti. Quod si hoc loco peccator et mortalis homo qui baptizat intelligendus est, nullum peccatorem excipiens, procul dubio nec occultum excepisti. Aperte, inquis, praedictum est, ut non solus idoli cultor, sed quisquis peccator inter omnes homines fuerit, jus sibi Baptismatis non usurpet. Audi ergo te ipsum: Quisquis peccator, dixisti; nec manifestum, nec occultum excepisti. Proinde qua fronte cogunt baptizari post manifestum, qui nolunt post occultum, ubi asserunt neminem exceptum? Fuge ergo, frater, ab insano intellectu ad sanum, ut in hoc testimonio de oleo peccatoris, sicut superiora ejusdem psalmi verba praescribunt, blandam lenitudinem fallacis adulatoris intelligas. Ita enim et nullus erit exceptus, et non impinget in augustias insuperabiles malus baptizator occultus. Sic et in alio testimonio, ubi dictum est, Qui baptizatur a mortuo, quid ei prodest lavatio ejus? aut inspice diligenter codices antiquos, et maxime graecos, ne forte ipsa verba aliter conscripta, ex praecedenti et consequenti contextione sermonis alium sensum intiment: aut certe mortuos intelligamus, sicut dixi, in quorum nomine baptizantur idolorum cultores, ut ab illo quemque intelligas baptizatum, in cujus nomine se credit esse mundatum. Ita enim et illic nullus excipitur, nullus quippe mortuus deus Paganorum mundare potest credentes in se. Si autem hoc loco omnem hominem peccatorem intellexeris mortuum; tanta quae non vis te sequentur, ut ipse quemadmodum vivas invenire non possis, dicente Joanne, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8): ut omnino non invenias hominem a quo baptizeris, si omnem peccatorem devitare volueris.