CAPUT XXVIII.

34. Quanquam si prorsus mortuum non intelligeres nisi haereticum vel schismaticum, ut quisquis apud eos baptizatur A mortuo, quid ei prodest lavatio ejus ? quod vides, quam praecipiti praesumptione sic accipiatur, ac si dictum sit, Qui baptizatur ab haeretico vel schismatico: nec sic contra nos esset, qui fatemur nihil prodesse homini Baptismum Christi, si apud haereticos vel schismaticos baptizetur, eis ipsis tribuens Baptismum quo baptizatur; sed tunc ei prodesse incipere, cum transit ad corpus Christi, quod est Ecclesia Dei vivi. Tunc enim sub eodem Baptismo quod et foris Christi erat, sed foris posito nihil proderat, mundato proderit ab eo cujus membris insertus est .

35. Nec illam tuam nimium severam sententiam formidabo, qua dixisti, Quisquis peccator inter omnes homines fuerit, jus sibi Baptismatis non usurpet: nisi quia non invenis quis veraciter dicat in Oratione dominica, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12); nisi peccatorem se esse fateatur. Vellem singulos interrogare qui baptizant apud vos, utrum peccatores omnino non sint. Potest enim quilibet eorum mihi respondere, Non sum traditor, non sum thurificator, non sum adulter, non homicida, non idolorum cultor, non postremo haereticus, non schismaticus: Non sum autem peccator, nescio utrum quisquam vel haeretica superbia reperiri possit qui audeat dicere, audeat cogitare: nescio utrum quisquam tanto arrogantiae tumore caecetur, ut non dicam voce profiteatur; sed vel apud se ipsum tacitus arbitretur, non sibi esse necessariam deprecationem, in qua dicimus Deo, Dimitte nobis debita nostra. Neque enim pro eis debitis dimittendis rogamus, quae semel in Baptismo dimissa esse confidimus; sed pro eis utique, sine quibus humana fragilitas non est, quantumcumque in observandis praeceptis dominicis vigilemus. Postremo, suscipiat qui voluerit hujus impudentiae frontem, et dicat: Non sum peccator; ex quo mihi in Baptismo cuncta dimissa sunt, nullum in me peccatum poterit inveniri. Magis ego Joanni credo, et multo fidentius respondeo: Te ipsum decipis, et veritas in te non est. Neque hoc agit praeceps et fallax ista professio, ut in te peccata non inveniantur, sed ut quae inveniuntur non dimittantur. Si ergo jam baptizatus es, vellem scire quem repereris qui contra Joannem apostolum diceret, Peccatum non habeo. Si enim talem quemquam reperire potuisti; quomodo baptizatus es ab eo, qui se ipsum decipiebat, et in quo veritas non erat? Si autem qualiscumque humilitatis non immemor peccatorem se esse dicebat, quomodo sibi secundum tuam sententiam jus Baptismatis usurpabat? Tu enim dixisti, tu etiam minime scribere timuisti, ut quisquis peccator inter omnes homines fuerit, jus sibi Baptismatis non usurpet. Si autem nondum baptizatus es, aut hanc vanissimam sententiam corrige, aut a quibus baptizeris angelos quaere.

36. Sed arbitremur te convictum correxisse, Quisquis eo crimine quod nostri objiciunt, peccator inter omnes homines fuerit, jus sibi Baptismatis non usurpet. Neque hoc contra nos est; quia si etiam talis usurpaverit et dederit, non eum sibi usurpare debuisse dico, non autem dedisse non dico. Ille vero qui accepit, si homo bonus ab homine malo, si fidelis a perfido, si pius ab impio; perniciosum erit danti, non accipienti. Illud quippe sanctum male utentem judicat, bene utentem sanctificat. Si autem et ille qui accepit, inique accepit; nec sic rescissum, sed agnitum, quod perverso oberat , correcto proderit Sacramentum.