|
3. Sed ego ea in re, in qua nihil causae
nostrae minuitur, me facillimum praebeo, et quando tecum ago, jam
Donatianos voco; quando autem cum aliis, consuetudinem potius
sequor, quae his sonis jure dominatur: tu tantum memento me, cui
tantam tribuisti eloquentiam, nondum nosse nomina declinare, et nuntia
vestris securitatem, ne jam timeant tanquam dialecticum, cui vides
adhuc necessarium esse grammaticum. Quod si disciplina disputandi,
sive illam dialecticam velis appellare, sive quid aliud; satis tamen
sobrie docet, cum de re constat, non esse de nomine laborandum: sicut
non curo utrum ea ipsa dialectica vocetur, curo tamen quantum valeo,
nosse ac posse disputare, hoc est, veritatem a falsitate in loquendo
discernere; quia hoc nisi curavero, perniciosissime errabo: ita non
curo utrum Donatistae, an Donatiani peritius et litteratius
declinemini; utrum postremo a Donato vel qui primus extra Ecclesiam
sacrificavit, vel qui hanc dissensionem maxime roboravit, an a
Majorino qui primus contra Caecilianum vestrae partis episcopus
ordinatus est, debeat vobis, quando loquimur, distinctionis causa
indi vocabulum. Quod tamen haeretici sitis, et ideo ne decipiatis,
cautissime devitandi, nisi diligenter demonstrare curavero, non parvam
negligentiae culpam pro mei officii sarcina incurram.
|
|