|
37. Sic enim te putabo dixisse, non
jam, Quisquis peccator, quia nisi fallor, jam cernis quam temere
dictum sit; sed, Peccator qualem nostri describunt, quisquis inter
omnes homines fuerit, jus sibi Baptismatis non usurpet: quemadmodum
scriptum est, Peccatori autem dicit Deus, Utquid tu enarras
justificationes meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Et ut
ostenderet quali peccatori hoc diceret, ne omnes homines a praedicando
verbo ejus sese abstinerent, qui nec sentire audent, nec dicere se
peccatores non esse, sequitur, eumque describit: Tu vero odisti
disciplinam, et abjecisti sermones meos post te. Os tuum abundavit
malitia, et lingua tua amplexa est dolositatem. Si videbas furem,
concurrebas ei; et cum adulteris portionem tuam ponebas. Sedens
adversus fratrem tuum detrahebas, et adversus filium matris tuae
ponebas scandalum (Psal. XLIX, 16-20). Tali ergo
peccatori dicit, Utquid tu enarras justificationes meas, et assumis
testamentum meum per os tuum? Tanquam diceret, Frustra hoc facis:
quantum ad te attinet, non tibi prodest; hoc tibi ad judicium
damnationis, non ad meritum salutis valebit. Verumtamen si etiam tali
peccatore narrante justificationes Dei, et assumente testamentum ejus
per os suum, illi qui ex ejus ore audiunt, credant, faciant,
proficiant; nonne illo reprobato laudabuntur, illo culpato
justificabuntur, illo damnato coronabuntur; quoniam curaverunt obedire
Domino dicenti, Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere
nolite: dicunt enim, et non faciunt (Matth. XXIII, 3)?
Sicut ergo iste peccator, si jus sibi praedicandi testamenti divini
usurpaverit, sibi nihil prodest, audientibus autem et facientibus non
ipse, sed quod praedicat prodest: ita et ille qui jus Baptismatis
sibi usurpare non debuit, sibi nocet qui bonum male usurpavit, non ei
qui bonum bene percepit.
|
|