|
38. Vides non solum te non potuisse
refellere quod ego contra Petilianum dixi, sed quanta luce veritatis
modis omnibus refellatur quod contra me ipse dixisti. Et adhuc pergis
et dicis, quod causam nostram non probam faciamus, et quodam modo
peccatores nos esse fateamur, quoniam dum nobis objicitur, jus
Baptismatis qua nobis licentia vindicemus; non de merito actuum, non
de innocentia vitae tractamus, sed cuiqumque licere dicimus. Attende
certe ex his quae dicta sunt, non cuicumque licere nos dicere; sed ei
poenam esse, qui sanctum tractat illicite; et eum esse corrigendum,
non sanctum quod illicite tractat, illicite rescindendum: sicut
homines non legitime lege utentes corrigi volumus, non ipsam legem
irritam ducimus; sicut Dei testamentum illicite per os suum assumentem
reprehendimus, non ipsum testamentum negamus aut scindimus: nec ideo
nos peccavisse confitemur, quia et in peccatore quod est ipsius
improbamus, quod autem Dei est honoramus: quia in Deum credentem non
ex occultis humanis pendere volumus, sed in Domino gloriari de quo
certus est, admonemus. Neque enim et Apostolus malae suae
conscientiae diffidebat, sed spem credentis poni nolebat in homine, et
in Deo stabiliter collocabat, cum diceret, Neque qui plantat est
aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (I Cor.
III, 7). Non itaque nos, dicentes quod scriptum est, Non
nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam (Psal.
CXIII, 1), accusamus nostram conscientiam: sed vos in hominum
moribus eorum spem qui baptizantur poni volentes, non agnoscitis
vestram superbiam.
|
|