|
39. Quid, quod etiam beati Cypriani
mentionem facere audetis, velut ille auctor sit vestrae divisionis,
tantus defensor catholicae unitatis et pacis? Primo esto in
Ecclesia, quam constat tenuisse ac praedicasse Cyprianum; et tunc
aude velut auctorem sententiae tuae nominare Cyprianum: primo imitare
pietatem humilitatemque Cypriani, et tunc profer concilium Cypriani.
Nos enim nullam Cypriano facimus injuriam, cum ejus quaslibet
litteras, a canonica divinarum Scripturarum auctoritate distinguimus.
Neque enim sine causa tam salubri vigilantia canon ecclesiasticus
constitutus est, ad quem certi Prophetarum et Apostolorum libri
pertineant, quos omnino judicare non audeamus, et secundum quos de
caeteris litteris vel fidelium vel infidelium libere judicemus.
Proinde, cum dicat Apostolus, cujus Epistolae in auctoritate
canonica vigent, Quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus; et si quid
aliter sapitis, id quoque vobis Deus revelabit (Philipp. III,
15): quamdiu aliter sapuit Cyprianus, si scripta ejus esse constat
quae pro vobis proferenda arbitramini; quamdiu ergo de hac re aliter
sapuit quam veritas diligentius considerata patefecit, donec ei Deus
id quoque revelaret, ineffabili laude charitatis unitatem pacemque
catholicam etiam cum collegis suis, a quibus aliter sapuit, non
reliquit.
|
|