CAPUT XXXII.

40. Verba ejus ex epistola ad Jubaianum inseruisti litteris tuis, quibus eis placuisse monstrares, baptizandos eos esse in Ecclesia catholica, qui fuerint in haeresi vel schismate baptizati. Ego hujus epistolae auctoritate non teneor; quia litteras Cypriani non ut canonicas habeo, sed eas ex canonicis considero, et quod in eis divinarum Scripturarum auctoritati congruit, cum laude ejus accipio; quod autem non congruit, cum pace ejus respuo. Ac per hoc, si ea quae commemorasti ab illo ad Jubaianum scripta, de aliquo libro Apostolorum vel Prophetarum canonico recitares, quid omnino contradicerem non haberem. Nunc vero quoniam canonicum non est quod recitas, ea libertate ad quam nos vocavit Dominus, ejus viri cujus laudem assequi non valeo, cujus multis litteris mea scripta non comparo, cujus ingenium diligo, cujus ore delector, cujus charitatem miror, cujus martyrium veneror, hoc quod aliter sapuit, non accipio. Non accipio, inquam, quod de baptizandis haereticis et schismaticis beatus Cyprianus sensit; quia hoc Ecclesia non accipit, pro qua beatus Cyprianus sanguinem fudit. Sed quia dicitis eum pro hac sententia legalia documenta firmasse: quanquam non ille documenta legalia firmare potuit, sed eis potius quaecumque recte sensit ipse firmavit: relinque ergo scripta Cypriani, et ea ipsa legalia documenta quibus eum dicis usum esse commemora. Si non ea demonstravero vestram causam nihil adjuvare , vicisti. Quapropter ita hoc Cypriani non accipio, quamvis inferior incomparabiliter Cypriano; sicut illud apostoli Petri quod Gentes Judaizare cogebat (Galat. II, 14), nec accipio, nec facio, quamvis inferior incomparabiliter Petro. Vos autem qui scripta Cypriani nobis tanquam firmamenta canonicae auctoritatis opponitis, quidquid de Cypriano contra vos proferre potuerimus, necesse est cedatis, et justum est ut victi taceatis, ac vos aliquando ab errore perniciosissimae dissensionis ad unitatem catholicam convertatis.