|
41. Unde, ne longum faciam, ex hac
ipsa epistola ad Jubaianum, attende quid ingeram, quod vestrum
evertat et absumat errorem. Cum enim persuadere conaretur vel sanctus
Cyprianus, vel quicumque illam scripsit epistolam, haereticos ad
Ecclesiam venientes baptizare oportere; quod videlicet Baptismus
nullus deputandus esset, quem foris apud haereticos accepissent;
opposuit sibi quaestionem, et ait: Sed dicet aliquis, Quid ergo
fiet de his qui in praeteritum de haeresi ad Ecclesiam venientes, sine
Baptismo admissi sunt? Potens est Dominus misericordia sua
indulgentiam dare, et eos qui ad Ecclesiam simpliciter admissi in
Ecclesia dormierunt, ab Ecclesiae suae muneribus non separare. Ista
nobis simplicitas sufficit, cui testimonium perhibet ipse Cyprianus,
tantum bonum intelligens esse unitatem corporis Christi, ut in eam
simpliciter admissos, etiam illos quos esse sine Baptismo
arbitrabatur, de divina misericordia mereri indulgentiam, et ab
Ecclesiae muneribus non separari, pia cogitatione praesumeret. Haec
consuetudo Ecclesiae fuit ante concilium Cypriani, haec superari et
auferri non potuit nec concilio Cypriani; ut ex haeresi venientes,
non quidem sine Baptismo, sicut dicit, quia idem Baptismus etiam
foris eis inerat, sed non proderat, verumtamen simpliciter, sicut
item dicit, admissi de Dei misericordia indulgentiam mererentur, et a
muneribus non separarentur Ecclesiae. Haec simplicitas, magis quam
duplicitas, Ecclesiae placuit universae toto terrarum orbe diffusae.
42. Cui Cyprianus ipse quale testimonium perhibeat, audi ex
epistola quam de Unitate conscripsit . Avelle, inquit, radium solis
a corpore, divisionem lucis unitas non capit. Ab arbore frange
ramum, fractus germinare non poterit. A fonte praecide rivum,
praecisus arescit. In his Cypriani verbis non intelligimus lucem non
capere divisionem, nisi in sanctis regno Dei praedestinatis, qui
dividi ab Ecclesia nullo modo possunt; et non germinare ramum
fractum, salutis aeternae germine accipimus: ariditatem vero rivi a
fonte praecisi, in eo quod Sancto Spiritu vacuantur qui ab unitate
separantur, agnoscimus; non in sacramento Baptismi, quod et boni et
mali habere possunt, ita foris aperte, quemadmodum intus occulte ab
Ecclesiae sanctitate separati. Sed unde nemo dubitat, quod de ipsius
Ecclesiae fecunditate toto terrarum orbe diffusae senserit Cyprianus,
attende in his quae subjungit: Sic, inquit, et Ecclesia Domini
lucet perfusa, per orbem totum radios suos porrigit; unum tamen lumen
est quod ubique diffunditur, nec unitas corporis separatur. Ramos
suos in universam terram copia ubertatis extendit, profluentes largiter
rivos latius expandit; unum tamen caput est, et origo una, et una
mater fecunditatis successibus copiosa. Hanc Ecclesiam Cyprianus in
Scripturis sanctis promissam, in universo mundo redditam, dilexit,
tenuit, commendavit: quam perditi schismatici vel haeretici velut a
malis se discernere ac separare cupientes, seditionibus impiis
reliquerunt. Qui ne suos exitus impios vanis excusationibus abluere
conarentur, sancta Scriptura praedixit: Filius malus ipse se justum
dicit, exitum autem suum non abluit (Prov. XXIV, post V\.
22 sec. LXX). Quia nec propter malos qui videntur esse intus,
deserendi sunt boni qui vere sunt intus.
|
|