CAPUT XXXIV.

43. Hinc beatus Cyprianus quid senserit accipe ex epistola quam scripsit ad presbyterum Maximum et caeteros, quibus de schismatico et haeretico errore ad Ecclesiam redeuntibus gratulatur.

“Nam etsi videntur,”

inquit,

“in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet aut fides aut charitas nostra, ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus. Nobis tantummodo laborandum est, ut frumentum esse possimus; ut cum coeperit frumentum dominicis horreis condi, fructum pro opere nostro et labore capiamus. Apostolus in Epistola sua dicit: In domo autem magna non solum vasa sunt aurea et argentea, sed et lignea et fictilia; et quaedam quidem honorata, quaedam inhonorata (II Tim. II, 20). Nos operam demus, et quantum possumus laboremus, ut vas aureum et argenteum simus. Caeterum fictilia vasa confringere Domino soli concessum est, cui virga ferrea data est (Psal. II, 9). Esse non potest major domino suo servus (Joan. XIII, 16); neque quisquam sibi, quod soli Filio Pater tribuit, vindicare: ut se putet aut ad aream ventilandam et purgandam, palam ferre jam posse, aut a frumento universa zizania humano judicio separare . Superba est ista obstinatio, et sacrilega praesumptio, quam sibi furor pravus assumit: et dum sibi semper quidam plus quam mitis justitia deposcit assumunt, de Ecclesia pereunt; et dum se insolenter extollunt, ipso suo tumore caecati, veritatis lumen

amittunt.”

Vides, frater, secundum Scripturas divinas hoc praecepisse Cyprianum, etiam propter malos: qui cum sint a bonis vita moribusque spiritualiter separati, corporaliter tamen eis in Ecclesia videntur esse permixti usque in diem judicii, quo etiam corporaliter debitas separabuntur ad poenas. Non est Ecclesia deserenda tanquam frumenta propter paleam vel zizania, tanquam domum magnam propter vasa inhonorata. Vides, audis, sentis, capis, intelligis, quanto scelere, propter eos qui vobis sive recte sive cum fallimini displicent, separemini ab Ecclesia quae toto orbe diffunditur, cui secundum Scripturas divinas, tam magnum, tam firmum, tam clarum atque luculentum testimonium perhibet Cyprianus.