|
44. Quamobrem attende diligenter de tota
ista quaestione brevem ratiocinationem meam. Si recte in Ecclesiam
recipiuntur ex haereticis venientes, ut in eis error proprius
corrigatur, divinum autem Sacramentum non rescindatur; bene illic
viventibus tanquam frumentis dominicis gratulamur. Si autem, sicut
putatis, et Cyprianum vobis in hac sententia favere jactatis, non
habent Baptismum; certe admissi simpliciter ad Ecclesiam, secundum
eumdem Cyprianum, propter meritum ipsius unitatis indulgentiam Dei
merentur, nec ab Ecclesiae muneribus separantur. Et quicumque illos
secundum morem anteriorem, de quo non tacuit Cyprianus, simpliciter
admittunt, et recte ac pacifici vivunt, inter eadem frumenta horreo
destinata deputantur. Qui autem vel scientes contra veritatem in eis
recipiendis contentiose dimicant, vel pravis atque perversis moribus
vivunt, in zizaniis et palea flammis debita tolerantur: propter eos
tamen Ecclesiam quae per totum orbem terrarum copiosis successibus
dilatatur, hoc est frumenta dominica, quae usque ad messem pariter
crescunt vel usque ad ventilationem pariter triturantur, non esse
deserenda, imperat Deus, testis est Cyprianus. Ac per hoc, si in
communione Sacramentorum mali maculant bonos, quando temporibus
Cypriani vel ante Cyprianum sine Baptismo, sicut putatis, haeretici
suscipiebantur, Ecclesiam periisse dicite, et vos unde nati fueritis
ostendite. Si autem, quod veritas etiam per Cyprianum docet, cum
pro Ecclesiae pace etiam cognita zizania tolerantur, frumenta non
maculant: Filius malus ipse se justum dicit, exitum autem suum non
abluit; quia de Ecclesia propter malos exire non debuit.
|
|