CAPUT XXXVI.

45. Iterum dico, et te ab hac invictissima ratione dissimulare non sino: Si non communicantes peccatis malorum, propter ipsam tantum communionem Sacramentorum mali perdunt bonos; quando in praeteritum ex haeresi ad Ecclesiam venientes sine baptismo admissi sunt, contagione sua bonos utique perdiderunt. Jam tunc ergo non erat Ecclesia, quam Cyprianus teneret, praedicaret, nec unde postea Donatus exiret. Si autem bonos contagio illa non perdidit, nec eorum quos accusatis contagio christianum orbem perdere potuit: nolite calumniari separati, et ad Ecclesiam redite correcti. Caecilianum et socios ejus, contra quos tunc Secundus Tigisitanus contraxit condiditque concilium, necesse est tibi accusare, mihi non est necesse defendere. Accusa eos quantis viribus potes: si innocentes fuerunt, nihil eis tanquam frumentis oberit ventositas tua; si nocentes fuerunt, non debuerunt propter illa zizania frumenta deseri, quibus nihil obfuerunt. Accusa quantum potes; vinco si non probas, vinco si probas: vinco, inquam, si non probas, judice te ipso; vinco si probas, teste Cypriano. Quid eos vis fuisse? Si innocentes, cur frumentis dominicis, cum sitis zizania, calumniamini? Si nocentes, cur a frumentis dominicis propter zizania separamini? Exstat Ecclesia cunctis clara atque conspicua; quippe civitas quae abscondi non potest super montem constituta (Matth. V, 14), per quam dominatur Christus a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae (Psal. LXXI, 8), tanquam semen Abrahae multiplicatum sicut stellae coeli, et sicut arena maris, in quo benedicuntur omnes gentes. Hanc etiam beatus Cyprianus ita commendat, ut eam dicat Domini luce perfusam, radios suos per orbem terrarum porrigere, ramos suos per universam terram copia ubertatis extendere. Haec aut in frumentis suis non accusaretur, aut propter zizania non desereretur: unum horum vobis etiam vos ipsi respondete, alterum Cypriani monitis discite. Ipsius enim verba sunt attestantis et dicentis: Nam etsi videntur in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet aut fides aut charitas nostra, ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus.