|
48. Et si videntur, inquit, in
Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet aut fides aut charitas
nostra, ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi de
Ecclesia recedamus. Nobis tantummodo laborandum est, ut frumentum
esse possimus; ut cum coeperit frumentum dominicis horreis condi,
fructum pro opere nostro et labore capiamus. Apostolus in Epistola
sua dicit:
|
“In domo autem magna non solum vasa sunt aurea et
argentea, sed et lignea et fictilia; et quaedam quidem honorata,
quaedam inhonorata”
|
|
(II Tim. II, 20). Nos operam demus,
et quantum possumus laboremus, ut vas aureum et argenteum simus.
Caeterum fictilia vasa confringere Domino soli concessum est, cui
virga ferrea data est (Psal. II, 9). Esse non potest major
domino suo servus (Joan. XIII, 16); nec quisquam sibi, quod
soli Filio Pater tribuit, vindicare: ut se putet aut ad aream
ventilandam et purgandam, palam ferre jam posse, aut a frumento
universa zizania humano judicio separare. Superba est ista
obstinatio, et sacrilega praesumptio, quam sibi furor pravus assumit:
et dum sibi semper quidam plus quam mitis justitia deposcit assumunt,
de Ecclesia pereunt; et dum se insolenter extollunt, ipso suo tumore
caecati, veritatis lumen amittunt. His Cypriani verbis Deum
timentes in Ecclesia tenerentur, qui vellent ab ea separari propter
cognitos malos; quibus verbis vos damnamini, qui separati accusatis et
bonos. His verbis Cyprianus et nos tenet in domo Dei, cujus decorem
dilexit; etiamsi, quod nunquam facere potuistis, a vobis accusatos et
demonstratos traditores, et quoslibet alios malos nosse possemus; ne
illam propter vasa facta in contumeliam deseramus. His verbis etiam
vos in catholicam pacem correctos pacificus introducat, ne quibuslibet
peccatis alienis seu veris seu falsis offensi, contra Ecclesiam
Christi in toto mundo Scripturis fructificantem atque crescentem,
mala tanta jactetis, ne propter zizania triticum accusetis, ne propter
paleam frumenta deseratis, ne propter vasa inhonorata extra domum
magnam remaneatis.
49. Ecce quantum nos abs te commemoratus beatus Cyprianus adjuvit,
cui, de Baptismo repetendo si quid aliter sapuit, pro tantis meritis
flagrantissimae charitatis corrigendum procul dubio Dominus revelavit:
quia in ea vite permansit tanquam sarmentum tanto fructu pacis et
dilectionis opulentum, ut etiam si quid in eo purgandum reperiretur,
si nulla re alia, certe falce martyrii purgaretur. Quanquam itaque ad
errorem vestrum convincendum, et si volueritis corrigendum, satis
superque potuerint ista sufficere: tamen ne quisquam arbitretur aliquid
te in epistola posuisse, quod refellere non valerem, aut in quo te
nostris contra Petilianum litteris nihil idoneum respondisse,
demonstrare non possem, sequenti volumine caetera videamus.
|
|