|
4. Quanquam id quod inter nos accidit,
schisma potius quam haeresim censes appellari oportere, et quod raro
audere dialectici solent, etiam definitionibus ista discernis; ubi
quantum nos adjuves, satis demonstrare non potero, nisi ex epistola
tua inseram verba tua. Quid sibi vult, inquis, quod ais haereticorum
sacrilegum errorem (Lib. I contra Litteras Petiliani, n. 1)?
Nam haereses nonnisi inter diversa sequentes fieri solent, nec
haereticus nisi contrariae vel aliter interpretatae religionis est
cultor, ut sunt Manichaei, Ariani, Marcionitae, Novatiani,
caeterique quorum inter se contra fidem christianam diversa sententia
stat. Inter nos, quibus idem Christus natus, mortuus et resurgens,
una religio, eadem Sacramenta, nihil in christiana observatione
diversum, schisma factum, non haeresis dicitur. Siquidem haeresis
est diversa sequentium secta: schisma vero, eadem sequentium
separatio. Quare et in hoc, studio criminandi, quem tu incurreris
vides errorem , cum quod schisma est haeresim vocas. Haec nempe verba
tua sunt, quae posui ex epistola tua.
|
|