|
5. Jam nunc attende, si pertinax non sis,
quam facili compendio id quod inter nos agebatur, ipse finieris. Si
enim et nobis et vobis idem Christus natus, mortuus ac resurgens, una
religio, eadem Sacramenta, nihil in christiana observatione diversum
est, nonne rebaptizare perversum est? Tria namque posuisti, quorum
si unum posuisses, satis superque sufficeret. Sed quasi contra
Donatianos fideliter ageres, ne quisquam vel nimis acutus, id quod
semel breviterque dixisses, interpretari aliter conaretur, etiam
obtusis auribus et cordibus tuam curasti immergere atque inculcare
sententiam, Una, inquis, religio, eadem Sacramenta, nihil in
christiana observatione diversum. Et adhuc adversus invicem
laboramus? Jam tandem aliquando cohibete dissensionem, finite litem,
amate pacem. Quid reprobatis? quid exsufflatis? Quare
rebaptizatis? Una religio est, eadem Sacramenta, nihil in
christiana observatione diversum. Nam si vobis et nobis non est unus
Baptismus, quomodo est una religio? Sed tu dixisti, Una religio.
ergo et unus Baptismus. Quomodo sunt eadem Sacramenta? Sed tu
dixisti, eadem Sacramenta: idem ergo et Baptismus. Item si nobis
et vobis diversus est Baptismus, quomodo nihil est in christiana
observatione diversum? Sed tu dixisti, nihil in christiana
observatione diversum: non ergo est diversus et Baptismus . Quae cum
ita sint, nos recte quod unum atque idem, neque diversum est, nec
improbamus, nec exsufflamus, nec iteramus; sed agnoscimus,
suscipimus, acceptamus. Vos vero impie, quod unum atque idem, neque
diversum est, dissimulatis agnoscere, suscipere recusatis, acceptare
non vultis; sed eligitis improbare, audetis exsufflare, non metuitis
iterare. Et cum in hoc ipso quod ea quae inter nos mutata non sunt,
nos suscipimus, vos repellitis; nos si a vobis data sunt, data
judicamus, vos si a nobis data sunt, tanquam non data repetitis: cum
tam diversa sequamini, appellari vos haereticos dedignamini.
6. Attende diligenter quid dicas, et quid dicam. Tu certe
definisti et dixisti, Haeresis est diversa sequentium secta: schisma
vero, eadem sequentium separatio. Item tu dixisti, nobis et vobis
unam esse religionem, eadem Sacramenta, nihil in christiana
observatione diversum. Quare ergo rebaptizas christianum, ego non
rebaptizo? Diversa utique sequimur. Quare te dici non vis haereticum
? Puto quod non parvo signo agnoscamus haereticos, qui cum sibi et
nobis unam religionem, eadem Sacramenta, nihil in christiana
observatione diversum esse fateantur, nolunt nos agnoscere baptizatos.
An tanta obstinatione contenditis, tanta dissensione veritati
resistitis, ut a religione, a Sacramentis, a christiana observatione
Baptismum separetis? Quod si facitis, in eo estis haeretici, quod
ad religionem, ad Sacramenta, ad observationem christianam Baptismum
pertinere non vultis. Si autem non facitis, in eo estis haeretici,
quod eos qui vobiscum habent unam religionem, eadem Sacramenta, nihil
in christiana observatione diversum, cum et Baptismum ad religionem,
ad Sacramenta, ad christianam observationem pertinere fateamini,
tamen rebaptizatis. Attende enim diligenter definitionem tuam, in qua
dixisti, Haeresis est diversa sequentium secta: et vide utrum non
diversum sequimini, aut separando Baptismum a religiosa observatione
christianorum Sacramentorum, quibus eum nos inter magna conjungimus;
aut eos cum quibus in una religiosa observatione christianorum
Sacramentorum etiam Baptismus unus est, tamen rebaptizando, quod nos
detestamur.
|
|