CAPUT V.

7. Quam vellem, si possem, cum aliquem deceptum ex nostris fidelibus, vestri nefandis interimendum insidiis excipiunt, cum apud nos jam baptizatum, nec coepisse dicunt esse christianum, cum tanquam paganum exsufflant, cum catechumenum faciunt, ut praeparent deinde retingendum, vel potius exstinguendum; repente alicunde existere , cum hac epistola tua, et hunc ipsum ejus locum in mediis eorum ausibus recitando porrigere et exclamare: Quid facitis? Ecce, audite, videte, legite; una est nobis vobisque religio, eadem Sacramenta, nihil in christiana observatione diversum: in cujus nomine iste baptizatus sit prius interrogate, et tunc si alium meliorem in vestro Baptismo nominatis, date. Tunc illi fortasse, si non ipsa rerum evidentia contremiscerent, continuo consilium suum, magnum videlicet atque acutum, proferrent et dicerent: Quis iste e nobis est, cujus epistolam geris? Laicus noster est: nobis vinceret, vincitur sibi. Tum ego si adessem, conversus ad te dicerem: Tu saltem, obsecro, dic nobis, quid isti faciunt? Ecce apud nos baptizatum rebaptizare disponunt. Certe ergo nobis et vobis una religio, eadem Sacramenta, nihil in christiana observatione diversum? An responderes, Sed Christi Baptismus non est religio, non est Sacramentum, non est observatio christiana? Averterit Deus hanc a tua mente dementiam. Quid igitur mihi responderes urgenti ac dicenti. Una nobis vobisque religio est: quibus autem Baptismus unus non est, non est una religio: ergo nobis vobisque unus est Baptismus. Eadem nobis et vobis sunt Sacramenta: quibus autem Baptismus idem non est, non sunt eadem Sacramenta: ergo idem nobis et vobis est Baptismus. Nihil est nobis et vobis in christiana observatione diversum: quibus autem diversus est Baptismus, non utique nihil est in christiana observatione diversum: non ergo nobis et vobis diversus est Baptismus. Cur quod unum est improbatur? cur quod idem est exsufflatur? cur quod non diversum est iteratur?