CAPUT VI.

8. Me sic agente in praesentia, sic instante, ad quas tergiversationes confugeretis? Videlicet contemnerent in epistola tua illi grammaticos, tu accusares in nostra dialecticos: sed veritas ex utraque superaret haereticos, hoc solum in eis ostendens a nobis esse diversum, quod constat esse perversum: quia nos Sacramenta nostra cognoscimus, errorem alienum emendamus; vos autem eadem Sacramenta fatemini, quae tanquam nulla sint iteratis, magna diversitate reprobantes quod diversum non esse conceditis.