|
10. Quapropter, si litteris tuis pars
Donati subscriberet, ac deinde ista quae a te atque a me dicta sunt,
sine insana pertinacia vel impudentia cogitaret, nihil ulterius
adversus nos sentiret aut diceret. Sed quoniam tu es cui respondeo,
jam puto quod et ipse videas, quam non studio criminandi, sed
perniciosam redarguendi fallaciam, dixerim Donatistarum haereticorum
sacrilegum errorem. In quibus quatuor verbis sive nominibus, quia hoc
vel tibi vel arti grammaticae placet, primum quod positum est
Donatistarum, corrigo et muto, et Donatianorum dico: caetera vero
tria, quoniam verissime dicta esse jam, ut puto, sentis, vos
corrigite, vos mutate. Mutate, inquam, et corrigite Donatianorum,
vel quodlibet aliud vocandi sitis, tamen haereticorum sacrilegum
errorem: nam et haeretici estis, vel quod in schismate inveterato
remansistis; vel ex tua definitione, quod de Ecclesia, quae corpus
est Christi, vel de iteratione christiani Baptismi diversum
sequimini. Et sacrilegus error est, non solum a christiana unitate
separatio, verum etiam Sacramentorum, quae secundum tuam confessionem
una eademque sunt, violatio atque rescissio. Quod si corrigitis et
mutatis, quomodo tales vos suscipimus quales eratis? Unde inaniter
tam multa locutus es, et cum sis ingenio tam acuto, consuetudine
audiendae vanitatis obtunderis, ut videatur tibi quod cum ad nos a
vobis transeunt, tales eos quales erant suscipimus: quia in eis
traditionem Christianorum, quam nec alienati alienaverant, nec
perversi perverterant, approbamus; quae Sacramenta etiam tu, quamvis
non talis quales nos sumus, non potuisti tamen nisi talia, nec sic
talia quasi alia similia, sed omnino eadem confiteri.
|
|