|
9. Proinde et per pastores bonos et pastores
malos cum verbum suum Sacramentumque dispensat, ipse pascit; quia de
se ipso ait, Ut sit unus grex et unus pastor (Joan. X, 16).
Bonum est enim confidere in Dominum, quam confidere in hominem
(Psal. CXVII, 8); et, Maledictus omnis qui spem suam ponit
in homine (Jerem. XVII, 5). Quod a me in illa epistola
commemoratum, sic te intelligere ostendis, ut ideo magis te dicas
justum, et fidelem, per quem hoc Sacramentum celebretur, inquirere,
quia spem et fiduciam Dei, non hominis habes; Dei esse autem fidem
atque justitiam; quam semper in ministris ejus attendis. Hoc verum
dicis, quia bonorum omnium nihil habemus quod non accipimus (I Cor.
IV, 7); et ideo fides et justitia nobis a Deo est. Sed cum
dicis hanc tibi Deum dare non posse, nisi habeat eam homo per quem
baptizaris; spem profecto in homine ponis, qui utrum sit justitiae
particeps, nescis; et si non est, tunc famam ejus attendis, et cum
famam bonam de malo latente repereris, ad sanctificationem tibi
sufficere credis. Obsecro te, si fiduciam Dei, non hominis habes,
et ideo magis ut justus et bonus et fidelis sit per quem hoc
Sacramentum celebratur inquiris, quia Dei est fides atque justitia;
numquid Dei est etiam falsitas famae, quam si habeat bonam minister
malus, hanc tibi dicis in tua sanctificatione sufficere? Jam mallem
in hominem confideres, unde te vehementissime prohibebam, quam in
famae ipsius falsitatem. Homo enim qualiscumque sit, quantum ad id
quod homo est attinet, Dei creatura est: nulla vero falsitas Dei
creatura est. Porro, si maledictus est qui spem suam ponit in
homine, quanto magis qui spem suam ponit in falsitate opinionis
humanae, ut in illud aliud incidat quod scriptum est, Qui fidit in
falsis, hic pascit ventos (Prov. X, 4): id est fit esca
spiritibus malis?
|
|