|
10. Si datum, inquis, a quocumque et
quomodocumque Baptisma rescindi non debet, cur post Joannem Apostoli
baptizaverunt? Quanto vehementius ita proponitur: Si post Joannem
Apostoli baptizaverunt, cur non etiam post quemlibet sanctum baptizat
vel melior vel aequalis? ut vel hinc intelligere cogaris, ad istam
quaestionem non pertinere baptismum Joannis? Et Judaeis, inquis, a
Moyse baptizatis Petrus dixit,
|
“Poenitemini, et baptizetur
unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi”
|
|
(Act. II, 38).
Si propterea jam baptizati erant Judaei, quia Moyses per mare
Rubrum ante tam longum tempus parentes eorum baptizaverat (Exod.
XIV, 22); qui de Christianis baptizatis nascuntur, sine causa
hodie baptizantur: et tamen dicis ista, et scribis ista; audiris et
legeris, et putaris respondere litteris nostris: quasi hoc sit
respondere potuisse, quod est tacere noluisse.
|
|