|
11. Nec illud, quod praetereundum putasti,
refellisti principio hujus epistolae, sicut tibi videris, quod a me
dictum est: Si errabant illi qui volebant esse Pauli, quae tandem
spes eorum est qui volunt esse Donati (Lib. 1 contra Litteras
Petiliani, n. 5)? Quis enim non videat hinc esse istam divisionem
factam, hinc hodieque in hac peste persistere, dum in hominis justitia
spes ponitur, ut tunc sit acceptabilis Baptismus Christi, si ab
homine justo quisque tingatur? Contra quem errorem, adversus eos qui
jam schismata propter diversa merita hominum facere coeperant, clamat
ipse Paulus, Gratias ago Deo, quia neminem vestrum baptizavi, ne
quis dicat quod in nomine meo baptizavi (I Cor. I, 14, 15):
quid aliud insinuans, nisi Baptisma Christi non esse nisi ejus in
cujus nomine datur, et ideo non fieri melius cum per meliorem datur,
nec deterius per deteriorem?
12. Frustra itaque deinceps exsultas, et dicis, Sequitur ut omnia
illa quae a sancto Petiliano (seu cujuslibet sermo est) scripta
sunt, recte dicta concludam. Ipsa enim verba quae velut recte dicta
concludis, non se recte dicta convincunt; quia nec conscientia sancte
dantis attenditur, quae abluat accipientis, cum maculosa dantis
occulta est. Ibi victus, cum veritati acquiescere debuisses, ad
falsam ejus famam, tanquam ad deceptum mendacio infelicem judicem
provocasti: quia neque attenditur conscientia, quando fama ejus
attenditur, et tam non potest falsa cujusquam fama quam nec mala vita
quisque mundari; et nemo fidem christianam sumit ab homine, nec
perfido nec fideli, sed ab illo de quo scriptum est, Fide mundans
corda eorum (Act. XV, 9). Qui si per fidelem audit quid
credendum sit, eum quidem imitatur, non tamen ab eo justificatur.
Nam si minister justificat impium, consequens est ut etiam in
ministrum recte credatur: apostolica quippe clara et certa sententia
est, Credenti in eum qui justificat impium, deputatur fides ejus ad
justitiam (Rom. IV, 5). Proinde, si minister non audet
dicere, Crede in me; non audeat dicere, Justificaris a me.
13. Jam vero quod sequitur, Omnis res origine et radice
consistit; et si caput non habeat aliquid, nihil est: si origo et
radix et caput baptizati, baptizans minister est, Christus non est;
si Christus est, ille non est. Denique cum minister occultus est
malus, quae origo, quae radix, quod caput est baptizati? an falsa
ejus fama? Hoc quidem Cresconius dicit, sed veritas contradicit.
Ergo si tunc origo et radix et caput Christus est; ipse est etiam
quando minister est bonus, ne, quod absurdissimum est, melior sit
conditio baptizati per occultum malum, quando Christus est caput,
quam baptizati per manifestum bonum, si tunc minister est caput. Hoc
et de bono semine dixerim. Sequitur enim, Nec quidquam bene
regenerat, nisi bono semine regeneretur.
14. Quae vero sequuntur ex epistola Petiliani abs te posita, ubi
ait (Lib. 1 contra Litteras Petiliani, nn. 8, 9), Quae cum
ita sint, fratres, quae potest esse perversitas, ut qui suis
criminibus reus est, alium faciat innocentem, cum scriptum sit,
|
“Arbor bona bonos fructus facit; et arbor mala malos fructus facit?
Numquid colligunt de spinis uvas”
|
|
(Matth. VII, 17, 16)?
et iterum,
|
“Omnis homo bonus de thesauro cordis sui producit bona;
et malus homo de thesauro cordis sui profert mala”
|
|
(Id. XII,
35): satis aperteque convincunt, Petilianum haec omnia non
retulisse nisi ad hominem per quem Baptismus ministratur, ut ipse
intelligatur, si innocens est, facere innocentem quem baptizat; ipse
sit bona arbor, cujus fructus sit qui baptizatur; ipse bonus homo, de
cujus cordis thesauro procedit sanctificatio baptizati. Ac per hoc cum
iste occultus est malus, dic mihi, a quo fit ille innocens? dic
mihi, cujus erit arboris fructus? dic mihi, de cujus cordis thesauro
sanctificabitur baptizatus? Aut si tunc effectorem innocentiae suae,
tunc arborem de qua fructus bonus nascatur, non hominem ministrum
Baptismi meretur habere, sed Christum; felicius incidit in ministrum
latentem malum, quam si incidisset in manifestum bonum. Quod si
absurdissime atque insanissime dicitur, Christi fructus est qui ejus
Baptismo sanctificatur, cujuslibet ministri opere baptizetur. Nisi
forte ad consilium tuum recursurus est, quando incurrerit in ministri
conscientiam maculosam et occultam, ut ei de qua nascatur arborem
ostendas, falso bonam mali hominis famam: cujus radicem si
quaesieris, invenies fallentis astutiam; de qua si potest nasci
fructus bonus, quod absit, mentitus est Christus, qui dixit, Non
potest arbor mala fructus bonos facere (Id VII, 18). Sed quia
verum dixit Christus, habeat homo bonus tanquam bona arbor bonum
fructum, opus bonum; sicut homo malus tanquam mala arbor malum
fructum, opus malum: qui autem baptizatur, non de cujusquam hominis,
sed de spiritu Christi nascatur, si vult esse fructus qui vento non
corrumpatur, et arbor quae non eradicetur. Quae cum ita sint, cum tu
dixeris, Ergo sequitur ut omnia quae a sancto Petiliano (seu
cujuslibet sermo est) scripta sunt, recte dicta concludam: puto quia
ego potius illa omnia non recte dicta concludo.
|
|