CAPUT XII.

15. Jam nunc videamus quod deinde in epistola tua contexuisti, quomodo te Optati causam et Maximianistarum, quinimo, ut abs te doctior fiam, Maximianensium, vestri docuerunt. Et de Optato quidem, de quo nihil conscriptum valeo recitare, quodlibet sentias, facile cedo. Unum illud scio: si vera sunt quae de illo, ut non dicam ostendebantur, certe tamen dicebantur, nec ipse erat bonus, nec famam habebat bonam; unde quicumque per eum baptizati sunt, nec conscientia ejus secundum Petilianum, nec fama ejus secundum te, ablui potuerunt: si autem falsa mala ejus, sicut saepe assolet, invida fama jactavit; vide quam recte non facile credamus, quod nunquam nobis de traditoribus quos accusatis probare potuistis: quia solet etiam de bonis mala fama mentiri. Si ergo non illorum innocentia, non denique, quod verum atque firmum est, Dei gratia et non nostra conscientia ratum nobis Baptismum facit, faciat saltem sententia tua.