|
16. Tu enim cum de Optato loquereris
dixisti, Ego quidem Optatum nec absolvo, nec damno. Si hoc ego,
imo non tantum ego, sed omnis Africana catholica Ecclesia; quanto
magis etiam transmarina tam longe lateque diffusa, de Caeciliano et
ejus ordinatoribus dicat, Ego illos nec absolvo, nec damno? Parumne
putas esse illis quos ii baptizaverunt, quorum nemo unquam Caecilianum
vidit, quod de Optato sufficere credis eis quos ille etiam suis
manibus baptizavit? An quia de Caeciliano parentum vestrorum
concilium recitatis, de Optato autem nullum recitatur a nobis; ideo
putas nulli nostrum licere dicere, Ego Caecilianum nec absolvo, nec
damno: quod tibi licuit de Optato? Sed factum est pro Caeciliano
posterius judicium transmarinum , vestris apud Constantinum
imperatorem ut fieret instantibus. Aut si ecclesiastica judicia, quae
prius facta fuerint, jam convelli non possunt; quid de Primiano
facturi estis, vestro episcopo Carthaginensi, contra quem primo
centum, plures utique quam de Caeciliano judicaverunt , eique
abrogato episcopatu Maximianum pro illo constituerunt? Nonne
Primianus posteriore judicio nititur, quod pro illo factum est in
oppido Bagaiensi; secundum quod judicium non vult de se dubitari, sed
ab omnibus vobis se extorquet absolvi? Unde et nos secundum posterius
de Caeciliano judicium prorsus eum incunctanter absolvimus. Sufficit
tamen ad causam, si hoc de illo dicamus, quod tu de Optato dixisti:
Nos Caecilianum nec absolvimus, nec damnamus. Viderint illi, seu
vestri, seu nostri, quemadmodum de illo judicaverint; ipsi suarum
sententiarum rationem reddant, ipsi portent seu mali seu boni sui
operis sarcinam: nobis de alienis factis saltem dubitare permittite,
ne cogamur in nobis ea Sacramenta damnare, de quibus non licet
dubitare. Sed jam dixi, senti de Optato quod vis: neque enim est
unde convincamus eum, qui non apud acta commisit; quae tamen ita
commisit, ut inter Gildonis satellites praecipuus haberetur,
teneretur, moreretur. Numquid etiam de Feliciano et Praetextato
sociis Maximiani, quos trecenti et decem episcopi vestri cum caeteris
similiter nominatim expressis, una eademque sententia Bagaitani
concilii damnaverunt, eosdemque non post parvum tempus cum omnibus quos
damnati baptizaverunt, sicut fuerunt, episcopos susceperunt,
quodlibet vobis garrire permittitur?
|
|