|
17. Quocirca quaecumque in nos sive in
nostros quasi parcendo et praetereundo dixisti , sine nominibus, sine
testibus, sine ullis omnino documentis, partim culpando quae culpanda
non sunt, partim quae culpanda sunt, non probando, supervacaneum est
velle purgare. Istos, istos iterum attende , Felicianum Mustitanum
et Praetextatum Assuritanum aliquanto diligentius intuere, quorum
totam causam suo loco ita, si Dominus permiserit, explicabo
(Infra, toto lib. 4), ut etiam si nimius hostis veritatis esse
volueris, vestrorum mendacium defendere vel negare non possis: sec
nunc interim secundum hoc mihi placet agere quod tibi dixerunt; nondum
discutio quam verum dixerint, nondum ostendo quam mira impudentiae
caecitate mentiti sint. Certe cum de iis quos Maximianistas
appellavi, et damnatis vestrorum concilio et receptis, in epistola mea
perlegeres, sicut scribis, valde permotus es: quippe cum adhuc
(verbis enim tuis utar) quod haberet veritas ignorares. Denique
statim, sicut narras, ex vestris episcopis diligentius inquisisti;
atque ipsis docentibus, et decretum concilii, et sententiam in eos qui
damnati sunt dictam, et rei totius ordinem cognovisti. Et quia et me
quid gestum sit ignorare credebas, quid veritas haberet hortatus ut
discerem, ita deinceps cuncta narrasti. Vide quia in hac causa verba
ipsa tua pono ex epistola tua; sunt enim mihi pernecessaria.
|
|