|
18. Cum quam plurimos, inquis, episcopos
error sibi Maximiani sociare contenderet, contracto a nostris
concilio, in eos omnes qui in ejus schismate perstitissent, prolata
sententia est: quam tu quoque te legisse testaris. Quae cum sententia
consensu omnium firmaretur, placuit tamen, inquis, decreto concilii
dilationem temporis dari, intra quod si quis corrigi voluisset,
innocens haberetur. Sic factum est, inquis, ut non solum duo illi
quos memoras , sed etiam multi alii purgati atque innocentes se
Ecclesiae reddidissent. Quorum ideo Baptisma rescindi non debuit,
quia intra diem praestitutum restituti, peremptoria sententia non
tenerentur; nec, cum baptizarent, fuerunt ab Ecclesia separati,
quippe necdum transacti temporis definita meta disjuncti. Hi autem qui
etiam post praedictum diem cum Maximiano pertinaciter perstiterunt,
sententia damnationis retenti, simul et Baptisma et Ecclesiam
perdiderunt . Haec verba tua certe, mi Cresconi, cognoscis ex
epistolae tuae contextione expressa.
|
|