|
19. Proinde quaero abs te, Si nondum
fuerant ab Ecclesia separati, quomodo in eos omnes qui in Maximiani
schismate perstitissent, prolata sententia est, quae cum consensu
omnium firmaretur, placuit tamen decreto concilii dilationem temporis
dari, intra quod si quis corrigi voluisset, innocens haberetur?
Quibus verbis ostendis, eorum qui in Maximiani schismate
perstitissent, si quis intra dilationem temporis corrigi voluisset,
innocens haberetur. Corrigeretur ergo, si quis corrigi voluisset, ab
illo schismate in quo cum Maximiano perstiterat: proinde antequam
corrigeretur, in schismate erat, in quo perstiterat; quamvis in eo,
quia intra placitum tempus correctus est, non pertinaciter
perstitisset. Nam et posterioribus verbis paulo post ita distinguis:
Hi autem qui etiam post praedictum diem cum Maximiano pertinaciter
perstiterunt, sententia damnationis retenti, simul et Baptisma et
Ecclesiam perdiderunt: dicens utique, persinaciter perstiterunt,
ostendis etiam illos qui correcti sunt perstitisse, sed non
pertinaciter. In quos simul omnes prolata est illa sententia , qua
consensu omnium confirmata, placuisse tamen dicis decreto concilii
dilationem illam temporis dari. Quomodo igitur in Ecclesia erant,
qui antequam corrigerentur, in schismate cum Maximiano perstabant?
Quod si in Ecclesia non erant, quia in schismate erant, quomodo
baptizabant? Deinde, quomodo factum est, sicut dicis, ut non solum
illi quos memoravi, sed etiam multi alii purgati atque innocentes se
Ecclesiae reddidissent, si ab Ecclesia non erant separati? Cui se
reddiderunt, unde non recesserunt? Aut si recesserunt, dic,
quaeso, antequam se Ecclesiae reddidissent, quo jure baptizaverunt?
Quorum ideo, inquis, Baptisma rescindi non debuit, quia intra diem
praestitutum restituti, peremptoria sententia non tenerentur.
Restituti, quo? Evigila, obsecro, dic nobis, quo restituti?
Profecto dicturus es, In Ecclesiam, cui se illos reddidisse
dixisti. Quisquamne restituitur in Ecclesiam, qui non fuerit ab
Ecclesia separatus? Quisquamne ab Ecclesia non separatus quamlibet
paucos dies persistit in schismate? Quisquamne ab Ecclesia non
separatus se post tempus quamlibet parvum reddit Ecclesiae?
|
|