|
1. Si tardorum mihi ingenia curanda
non essent, qui intelligere nequeunt, me duobus voluminibus
superioribus ad causam totam, quae tua, frater Cresconi, epistola
continetur, multis modis ita respondisse, ut etiam illa quae ibi
restant, jam soluta atque frustrata sint, jam debuit a me huic operi
finis imponi. Sed quia multi sunt, quibus servire nos convenit, qui
omnia depulsa esse non putant, nisi locis suis etiam singula
pertractentur, residua sermonis tui breviter ex ordine refellenda
percurram.
2. Quidquid de Cypriani venerabilis martyris, et de quorumdam
Orientalium litteris inserendum putasti, quod eis placuerit apud
haereticos et schismaticos datum improbare Baptismi sacramentum ;
nihil impedit causam nostram, si eam Ecclesiam retinemus, quam non
deseruit Cyprianus, etiam cum multi ejus collegae in hanc sententiam
consentire noluissent. Nam et in ipso concilio dixit: Neminem
judicantes, nec a jure communionis aliquem, si diversum senserit,
amoventes. Et eamdem epistolam ad Jubaianum ita conclusit:
|
|