CAPUT XIX.

22. Attende quid insonet, quid increpet, quid in illo praeclaro concilio fateatur veridicum os illud episcoporum tuorum. Maximianum, inquit, fidei aemulum, veritatis adulterum, Ecclesiae matris inimicum, Dathae, Chore, et Abiron ministrum, de pacis gremio sententiae fulmen excussit: et quod adhuc eum dehiscens terra non sorbuit (Num. XVI), ad majus supplicium superis reservavit. Raptus enim poenam suam compendio lucraverat funeris: usuras nunc graviores colligit fenoris, cum mortuus interest vivis. Itane tandem in hujus schismate, sicut ipse dixisti, persistentes, antequam intra tempus dilationis, sicut tu item dixisti, se vestrae Ecclesiae reddidissent, nullam vel parvam de hujus societate traxerant maculam? Sed audi deinde quid sequatur; audi, inquam, dictator vel dictor illius sententiae quid connectat. Nec hunc solum, inquit, sceleris sui mors justa condemnat: trahit etiam ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii, de quibus scriptum est,

“Venenum aspidum sub labiis eorum; quorum os maledictione et amaritudine plenum est, veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem: contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt”

(Psal. XIII, 3, 4). Nollemus quidem tanquam e proprii corporis junctura praecidi; sed quoniam tabescentis vulneris putredo pestifera plus habet in abscissione solaminis, quam in remissione medicaminis, inventa est causa salubrior ne per cuncta membra pestilens irrepat virus ut compendioso dolore natum decidat vulnus. Famosi ergo criminis reos Victorianum Carchabianensem, Martianum Sullectinum, Beianum Baianensem, Salvium Ausafensem, Theodorum Usulensem, Donatum Sabratensem, Miggenem Elefantariensem, Praetextatum Assuritanum, Salvium Membresitanum, Valerium Melzitanum, Felicianum Mustitanum, et Martialem Pertusensem, qui funesto opere perditionis vas sordidum collecta faeculentia glutinarunt; sed et clericos aliquando Ecclesiae Carthaginis, qui dum facinori intersunt, illicito incestui lenocinium praebuerunt, Dei praesidentis arbitrio universalis concilii ore veridico damnatos esse cognoscite . Quae graviora in illos dicere potuistis? Quae graviora in nos ipsos dicere soletis? Sed ab hoc, inquis, tam magno malo intra dilationis tempus correcti sunt. Videro utrum correcti sint: quia revera correcti essent, si ad veram Ecclesiam remeassent. Sed si vestra vera est, quomodo expiati sint a tam immani scelere, dicite. Si enim non sunt expiati, omnes vos estis secundum vestram sententiam eorum scelere maculati: si autem expiati sunt, solo ipso reditu, propter charitatem quae cooperit multitudinem peccatorum, expiari potuisse conceditis; et nos de vestris cum correcti ad nos veniunt, inanibus calumniis accusatis: nisi forte, jam quidem , sicut concilii verba indicant, et schismatis sacrilegium perpetraverant, sed ante diem concessae dilationis eodem sacrilegio nondum fuerant inquinati, et ideo non putati sunt expiandi.