|
23. Hoc si ita est, quis vos non audiat,
qui tam mirabilem potestatem in homines accepistis? Peccant quando
volunt, et inquinantur quando vultis. Non obscurum aliquid
recitamus, minusve notum atque vulgatum. Illa sententia est, quae
tantae facundiae merito in manibus omnium, in omnium ore versatur, qui
legendorum talium studiosi sunt: de qua nunc saltem cernis quam vere
dixerim, quod non eam deberent primo gaudere disertam, ne postea
plangerent diffamatam (Lib. 1 contra Litteras Petiliani, n.
11). Attende quid habeat, audi quid perstrepat.
|
|