|
24. Maximianum, inquit, fidei aemulum,
veritatis adulterum, Ecclesiae matris inimicum, Dathae, Chore et
Abiron ministrum, de pacis gremio sententiae fulmen excussit. Cum
hoc igitur si quis Sacramentum altaris uno die sciens communicasset,
secundum jactantissimam illam severitatem vestram, non de tanto malo
sic pollueretur, ut par ejus fieret? Quid ergo fuerunt, vel quid ex
illo facti sunt, qui non solum ad altaria cum eo accesserunt, verum
etiam ipsi eum ordinatum episcopum contra Primianum vestrum erectis
altaribus admoverunt? Sed quid ego te de istis interrogem? Ipsa
sententia loquatur, cujus verba sic fulgent, ut si eam volueritis
abscondere, quarumlibet latebrarum tenebras suo nimio splendore
perrumpat. Videamus in socios Maximiani, quanto sonitu damnationis
insurgat.
|
|