CAPUT XXIII.

26. Rogo te, Cresconi, numquid ullis meis verbis hoc crimen exaggero? Quod si voluissem, fortasse mihi, etsi non talia, tamen qualitercumque sufficientia non defuissent. Quaero igitur abs te, antequam isti duo, de quibus interim ago, ad vestrae communionis concordiam remeassent, in illa catena sacrilegii constituti, sub quorum labiis erat venenum aspidum, cum ore pleno maledictione et amaritudine, cum pedibus velocibus ad effundendum sanguinem, quomodo baptizarunt? Numquid in his erat conscientia sancte dantium, quae ablueret accipientium? Numquid eos saltem fama bona vel falsissima commendabat, quae tibi in illis angustiis non qua evaderes, sed qua te praecipitares, exitum praebuit, cum eos tam insigne concilium clamet famosi criminis reos? Redeuntes deinde, sicut falsa narrantibus vestris episcopis credidisti, ante dilationis diem, quomodo suscipiuntur in honoribus suis, cum eis quos extra Ecclesiam cum Maximiano, constituti in catena sacrilegi schismatis baptizaverant ? Unde a sacrilegio tanto expiantur? A catena illa unde solvuntur? Labia eorum, os eorum a veneno aspidum , a maledictione et amaritudine unde mundatur? Unde pedes ab effusione spiritualis sanguinis abluuntur, quo velociter cucurrerunt? Unde manus a funesto opere perditionis emaculantur? Unde ab illicito incestu, non membra corporis, sed animae purgatur affectus?