CAPUT XXIV.

27. Nempe istam causam ut defendatis, velitis nolitis, ad patrocinium veritatis venire cogemini, quae dicit Baptismum Christi, non solum per occultos, sed etiam per manifestos malos; nec solum a conversis, verum etiam a perversis datum, habere inconcussam sui roboris firmitatem; et eis posse quidem inesse, sed nisi correctis non posse prodesse; correctos autem etiam fraternis orationibus expiari, per charitatem cooperientem multitudinem peccatorum. Ecce antequam ostendam quam impudenter tibi vestri episcopi de Maximianensium susceptione mentiti sunt, secundum ipsum mendacium eorum et narrationem tuam, quam tota causa vestra subversa sit puto quod non jam quaerere debeas, sed agnoscere, nec parare contradictionem, sed correctionem potius cogitare. Vides enim nunc saltem, quam veraciter a me illa dicta sint, quibus frustra mendaciter respondere conatus es: quam recte dixerim, Si pro unitate partis Donati in nefario schismate baptizatos nemo rebaptizat, cur non pro unitate Christi vera et plenaria lex illius haereditatis agnoscitur (Lib. 1 contra Litteras Petiliani, n. 14)? Cum ipse fatearis, eos qui in Maximiani schismate perstitissent meruisse sententiam, qua non tenerentur si intra diem dilationis se Ecclesiae reddidissent. Unde constat, antequam se reddidissent, eos in schismate in quo perstiterant baptizasse, cum quibus in vestram communionem recepti sunt. Vides quemadmodum mortui baptizaverint: quia de illis qui in Maximiani schismate perstitissent, antequam ad vos redirent, dictum erat sententia concilii Bagaiensis, Aegyptiorum admodum exemplo pereuntium funeribus plena sunt littora.