|
28. Quod vero dixi: Quando apud eos
decernenda recitata est, ore latissimo acclamaverunt; nunc autem cum a
nobis recitata fuerit, obmutescunt (Ibid., n. 11): quibus
poenis ecce jam multo melius obmutescerent, quam cum talia loquuntur,
implicarentur. Vides quam verum sit quod a me dictum est, Jam tandem
sentire deberent, quanta sint pro pace toleranda, et pro pace Christi
redire ad Ecclesiam, quae non damnavit incognita, si pro pace Donati
placuit revocare damnata (Lib. 1 contra Litteras Petiliani, n.
14). Multo magis enim hoc secundum tuam narrationem verum est, qui
dixisti etiam illos dilatione concessa revocatos, de quibus nominatim
expressis jam dictum fuerat, Dei praesidentis arbitrio universalis
concilii ore veridico damnatos esse cognoscite. Cum enim post haec
verba illa est dilatio constituta, quomodo non placuit revocare
damnata? aut quomodo nobis tanto post natis, vel ipsi etiam christiano
orbi terrarum incognita esse non possint, quae probari non potuerunt de
Caeciliano, in eo quod postea factum est judicio transmarino; quando
ea quae de Maximianensibus gesta sunt, et in Africa, et temporibus
nostris, tu cum sis Afer, sicut dicis, post tot annos adhuc usque
non noveras? sicut autem nos docere poterimus, adhuc usque non nosti,
quia episcopis vestris mentientibus credidisti.
|
|