|
29. Quod autem me de traditione in
vestros majores, dicis, quasi per anticategoriam, quod a nostris
majoribus factum est, retorquere voluisse, culpans quod hoc fecerim,
quasi in schola de causae generibus vel quaestionibus ageretur, non in
Ecclesia veritas quaereretur: numquid hoc Eliae prophetae diceres,
qui cum sibi a rege iniquissimo esset objectum, qood ipse everteret
Israel; respondit, Ego non everto, sed evertis tu et domus patris
tui (III Reg. XVIII, 18)? Quid enim ad nos pertinet hoc
retortae objectionis genus, quo nomine a Graecis appellatur in arte
rhetorica, cum hoc inveniamus in auctoritate prophetica? Cum ergo
quisque dicit, Non ego feci, sed tu fecisti: verum dicere opus est,
non dicere metuendum est. Et tu quomodo ostendas non fecisse majores
vestros, quod suis confessionibus lectis fecisse monstrantur, debes si
quid vales vigilantissime cogitare, non verbo graeco imperitos ne nos
audiant deterrere. Et majores quidem nostros fuisse traditores non
docuisti: neque enim quia dixisti esse multas litteras quibus hoc
possit ostendi, ideo jam ostendisse putandus es. De vestris autem
majoribus exstat Secundi Tigisitani concilium, cum paucissimis quidem
factum apud Cirtam post persecutionem codicum tradendorum, ut illic in
locum defuncti ordinaretur episcopus.
|
|