CAPUT XXVII.

30. Ibi quae gesta sint accipe: nam quae necessaria fuerunt, infra scribere curavi. Diocletiano octies, et Maximiano septies consulibus, quarto nonas martii, Cirtae , cum Secundus episcopus Tigisitanus primae cathedrae consedisset in domo Urbani Donati , idem dixit; Probemus nos primo, et sic poterimus hic ordinare episcopum. Secundus Donato Masculitano dixit: Dicitur te tradidisse. Donatus respondit: Scis quantum me quaesivit Florus ut thurificarem, et non tradidit me Deus in manibus ejus, frater: sed quia Deus mihi dimisit, ergo et tu serva me Deo. Secundus dixit: Quid ergo facturi sumus de martyribus? Quia non tradiderunt, ideo et coronati sunt. Donatus dixit: Mitte me ad Deum, ibi reddam rationem. Secundus dixit: Accede una parte. Secundus Marino ab Aquis-Tibilitanis dixit: Dicitur et te tradidisse. Marinus respondit: Dedi Pollo chartulas; nam codices mei salvi sunt. Secundus dixit: Transi una parte. Secundus Donato Calamensi dixit: Dicitur te tradidisse. Donatus respondit: Dedi codices medicinales. Secundus dixit: Transi una parte. Et alio loco: Secundus Victori a Rusiccade dixit: Dicitur te tradidisse quatuor Evangelia. Victor respondit: Valentianus curator fuit, ipse me coegit ut mitterem illa in ignem. Sciebam illa deletitia fuisse . Hoc delictum mihi indulge, et indulget mihi et Deus . Secundus dixit: Transi una parte. Et alio loco: Secundus Purpurio a Limata dixit: Dicitur te necasse filios sororis tuae duos Milei. Purpurius respondit: Putas me terreri a te, sicut et alteri? Tu quid egisti, qui tentus es a Curatore et Ordine ut Scripturas dares? quomodo te liberasti ab ipsis, nisi quia dedisti aut jussisti dari quodcumque? Nam non te dimittebant passim. Nam ego occidi et occido eos qui contra me faciunt. Ideo noli me provocare ut plus dicam. Scis me de nemine tractare. Secundus minor patruo suo Secundo dixit: Audis quae dicat in te? Paratus est recedere et schisma facere, non tantum ipse, sed et omnes quos arguis: quos scio quia dimittere te habent, et dare in te sententiam, et remanebis solus haereticus. Ideo quid ad te pertinet, quis quid egit? Deo habet reddere rationem. Secundus Felici a Rotaria Centurioni et Victori a Garbe dixit: Quid vobis videtur? Responderunt: Habent Deum cui reddant rationem. Secundus dixit: Vos scitis et Deus. Sedete. Et omnes responderunt: Deo gratias.

31. Hos tu traditores, qui cum aliis apud Carthaginem in Caecilianum et socios ejus dixerunt sententias , inter quos et Silvanus Cirtensis fuit , de cujus traditione gesta mox inseram, praeclara videlicet ratione defendis: hoc enim de his jam pluribus utique dicturus es, quod de uno Silvano tanquam magnum aliquid dictandum putasti, hinc te arbitratus manifeste falsum crimen quod ei traditionis objicitur, demonstrare, quia interposuisti sententiam ejus quam in concilio inter caeteros episcopos contra Caecilianum et alios communionis ejus participes dixit; tanquam fieri non posset ut traditores traditor condemnaret. Prudentius enim tu vides ista quam Paulus apostolus: nam ille quibusdam res objiciebat absurdas, nec considerabat non posse fieri quod dicebat, Qui praedicas non furandum, furaris; qui dicis non adulterandum, adulteras; qui abominaris idola, sacrilegium facis? et illud praecipue, In quo enim alterum judicas, te ipsum condemnas; eadem enim agis quae judicas (Rom. II, 21, 22, 1). Hos ergo traditores, quibus confessis territus Secundus ignovit, secum habuit in Carthaginensi concilio, et in absentes non confessos dixerunt sententias, qui praesentes de sua non sunt confessione damnati. Hoc concilium non maneret, nec in posteritatis memoriam perduraret, nisi describeretur ab aliis, conservaretur ab eis qui eo se defendere praeparabant, si quis eis eadem crimina, postea quam illic relaxata sunt, objecisset.