CAPUT II.

Haec tibi, charissime, pro nostra mediocritate respondimus, nemini praescribentes aut praejudicantes, quominus unusquisque episcoporum quod putat faciat, habens arbitrii sui liberam potestatem, etc. In his ergo nos interim deputa, quibus illud non potuit persuadere Cyprianus, a quibus tamen etiam in hac re diversa sentientibus, communionem suam minime separavit. Majores autem vestri, quibus tale testimonium perhibuisti, quod ab Orientalium propterea communione discreti sunt, quia illi suum judicium resciderunt, quo eis placuerat de ista Baptismi quaestione Cypriano atque illi Africano concilio consentiri oportere, contra Cyprianum fecerunt. Debuerunt enim cum collegis suis etiam in hac quaestione diversa sentientibus tenere communionis unitatem, quod in suis litteris fecisse legimus Cyprianum. Respondent, ideo eum sic loqui voluisse, ne fortasse excommunicationis timore deterriti, non auderent libere dicere quod sentirent, non quia cum eis esset in communione mansurus si diversa sensissent: ubi aperte dicunt Cyprianum esse mentitum. Si enim dicebat, Neminem judicantes, nec a jure communionis aliquem, si diversa senserit, amoventes, quod eum dixisse conscripta indicant gesta concilii ; et tamen si quisquam eorum, quibus ea dicebat, diversum sentire se ostenderet, non cum eo fuerat Sacramenta Christi communicaturus: procul dubio mentiebatur, qui talia dolose, non veraciter promittebat; et quod est in eo mendacio deterius, simplicitatem fratrum duplici corde fallebat, cum praesertim et scriberentur quae dicebantur. Nam quicumque ab illo concilio diversum sensisset, quomodo posset ab ejus ore damnari vel excommunicari, cum ejusdem concilii pro se principium recitaret? Quis ergo de Cypriano tolerabilius sentit, utrum nos, qui eum dicimus in obscura de Baptismo quaestione hominem falli potuisse; an vos, qui eum dicitis in promittenda christiana communione episcopum fallere voluisse, non unum aliquem fratrum, sed universam episcopalem societatem? quod si et vobis de illo credere nefas est; vestri majores contra ejus sententiam fecerunt, qui se ab Orientalium communione, quod de hac re diversa senserint, diviserunt.