|
34. Habesne, frater Cresconi, ad ista
quod dicas? Puto non usque adeo frontem periisse de rebus humanis, ut
ad purgationem Silvani adhuc putes sententiam recitandam quam dixit in
Caecilianum et collegas ejus quasi traditores; ne magis nos admoneas
dicere ex Epistola Apostoli simile aliquid, ut paulo ante
commemoravi, Qui praedicas non tradendum, tradis; et,
|
“In quo
alium judicas, temetipsum condemnas; eadem enim agis quae judicas.”
|
|
Sed postea, inquis, Ursacio et Zenophilo persequentibus cum
communicare noluisset, actus est in exsilium. Imo qui jam traditor
fuit, permanere etiam haereticus voluit, ut falsum honorem in ipsa
parte Donati haberet, qui habere in Catholica nullum posset, tam
manifestis traditionis suae gestis publico judicio reseratis. Haec tu
profecto falsa esse dicturus es, et pro vestris majoribus, ut plurimum
possis, contra nostros alia prolaturus. Quod quidem forsitan non
valebis, non inveniendo quid proferas. Sed fac te invenisse, fac
protulisse: tantane furis impudentia, ut abs te prolatis magis
contendas credi oportere, quam eis quae proferuntur a nobis? Aut enim
et hic et illic fuerunt traditores, si et tu aliqua recitas de
confessione nostrorum: aut si aliquid putas contra vestros a nostris
esse confictum, cur non et a vestris contra nostros hoc idem nobis
putare conceditis? Ergo pro humanis factis, aut et hinc et inde
manifestatis, aut ex utroque latere incertis, ne qui in unum Deum
credimus litigemus, quod certum et divinum munus est, in Christi
gratia concordemus. Cum enim gesta majorum nostrorum atque vestrorum
hinc atque inde contraria recitantur nobis tanto post natis, si nec
saltem dubitare permittitur, quid iniquius? si autem permittitur,
quid sufficientius? Neque enim sicut incertum est a quibus exstiterit
traditionis malum, sic incertum est a quo jubeatur reddi turbatae pacis
bonum.
|
|