|
35. Ac per hoc qui pro incerto alieno
malo pacem Christi respuit, certissime malus est: quandoquidem
Cyprianus nec pro certa permixtorum malitia zizaniorum pacem deseruit
frumentorum, qui scribens ad Maximum dixit, Et si videntur in
Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet fides aut charitas
nostra, ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi de
Ecclesia recedamus. Non dixit, Suspicamur, opinamur, arbitramur,
conjicimus, credimus; sed, Cernimus dixit. O verbum, quo cuncta
dubitatio tolleretur, ut corpus Christi non divideretur! Si sola
frumenta desideras, geme in labore agri, gaude in spe horrei, tolera
malos in communione Sacramentorum Christi, ne ante littoris tempus
retia disrumpendo, flas quod tolerare noluisti. Ista dicerem, si de
traditoribus quos accusatis aliquid probassetis. Imo hoc vero tempore
nec ista jam dicerem: non enim jubeor tolerare, cum quibus jam non
cogor vivere. Quod si mihi etiam nunc traditor demonstretur, qua
conscientia desero tot christianas gentes, quibus non demonstratur?
Deinde, ego ipse si nunc disco quod paulo ante nesciebam, cur in me
rescinditis quod sciebam? Baptismum quippe Christi me accepisse
sciebam: vos etiam ipsi alienum scelus, quod ignoratum nemini obesse
conceditis.
|
|