|
36. Cur ergo heri baptizatum, hodie
rebaptizatis, cum alienum scelus quod heri nesciebam, hodie doceatis?
Nesciens a quali acceperit, Baptismi accepti non erat reus. Modo
abs te hoc didicit, Baptismi rescissi quare fit reus? Nam sive
consenserit documentis tuis, sive non consenserit, qui Christi
Baptismum ministerio traditoris accepit, nisi probaveris eum scisse a
quo acceperit, nec secundum vos recte potueris baptizare. Jam nunc
averte ab studio partium mentem tuam, et considera quam innumerabilis
multitudo Christianorum in Africa ipsa nesciat qui fuerint
traditores: quanto magis in caetero orbe terrarum, quantam
multitudinem, nisi cum baptizaretur scisse conviceris, aut baptizandam
dicere non audebis, aut judicare de occultis cordis audebis? Et ubi
est quod tibi placet, quae abs te interposita est divina sententia:
Quae manifesta sunt, vobis; quae autem occulta sunt, Domino Deo
vestro (Deut. XXIX, 29)? Crede orbi christiano dicenti
tibi, Baptismum Christi scio; qui fuerint traditores in Africa,
vel ubilibet, ignoro. Quid in me occulta humana judicas, ut
manifesta in me divina rescindas? Fac te scelus alienum modo mihi
probare, quod dicis: hoc cum Baptismum acciperem, nesciebam: si
propter eos quos nunc mihi prodis , baptizare eos qui nescientes ab
adulteris acceperunt, quos modo prodideris. Quid ad haec dicis;
nisi, Non est sanctum, non est mundum, nisi quod voluero, et
quomodo voluero ?
|
|