CAPUT XXXIII.

37. In hac re testis est, inquis, totius orbis pene conscientia. Respondetur tibi: In hac re totius orbis nulla est omnino conscientia. Hoc, inquis, majores nostri a suis parentibus acceperunt. Respondetur: Sed errantes ab errantibus aut calumniantibus. Nam et majores Judaeorum corpus Christi de sepulcro furatum a suis majoribus acceperunt. Non olim defuncti sunt, inquis, qui traditionis hujus facinus per quos et quibus locis admissum sit cognoverunt. Respondetur: Hoc et nostri pro suis partibus dicunt. Exstant, inquis, etiam libri quibus ordo rerum gestarum fideliter ac diligenter adscriptus est: sunt acta, sunt litterae, multorum quoque tenetur manifesta confessio. Respondetur tibi, haec et nostris pro suis partibus non deesse. Aut ergo illis credamus, qui potuerunt causam suam illis Ecclesiis persuadere, quas scriptas in Libris divinis et canonicis legimus: aut quod tu dixisti de Optato, nec absolvamus dubia, nec damnemus; et pacem Christi cujus bonum dubium non est, fraterna dilectione teneamus.