CAPUT XXXIV.

38. Sed Orientales, quos modo nostros esse concedis, non latuisse hoc facinus dicis. Atque ut hoc probes, inseris principium epistolae concilii Sardicensis , ubi Donati Carthaginis episcopi vestri nomen invenitur adscriptum. Quod ideo factum putas et affirmas, quod videlicet Orientalibus, qui de concilio suo haec scripta miserunt, facinus displicuerit traditorum, et ab eorum se communione retraxerant, et propterea Donato vestro communicabant . Disce ergo quod nescis: Sardicense concilium Arianorum fuit , quod totum jamdiu est , ut habemus in manibus, contractum maxime contra Athanasium episcopum Alexandrinum catholicum, qui eorum errorem ex ipsa civitate ortum, prae caeteris acriter arguebat et refellebat. Non igitur mirum si illi haeretici Donatum sibi asciscere tentaverunt, quos per totum orbem catholica damnabat Ecclesia. Quanquam nos sine civitatum nominibus episcopos ad quos hae litterae datae sunt habeamus. Aut ergo aliquis Donatus fuit non in Africa episcopus, cui nomini Carthago a vestris est addita; aut, ut dixi, Africanam haeresim Orientalis haeresis sibi tentavit adjungere. Quod hinc maxime credibile est, quod ad Carthaginis episcopum Romano praetermisso, nunquam Orientalis catholica scriberet: ubi saltem vester scribi debuit, quem soletis Romam paucis vestris mittere ex Africa. Sed Deo gratias, quod nec valuit, si tamen coepta est, illa conspiratio haereticorum Orientalium cum Afris haereticis praevalere. Tu Arianos jam inter haereticos et nobis et vobis detestandos in tua epistola posuisti; unde mihi tecum nulla necessitas est etiam de hac quaestione confligere. Nam quod tibi proposuisti quaestionem tanquam a nobis objectam, Si haec ita sunt, a communione vestrorum quemadmodum Orientales postea disgregati sunt? et respondisti quod in recipiendis iterum nostris damnatae causae non potuerint servare constantiam: numquid mirandum est de tam longinquis terris episcopos tuos impune tibi narrare quod volunt? Quod si omnino ita esset, tot populi quid fecerunt, qui cum ista nescirent, tamen a vobis rebaptizandi censentur? Annon est credibile quod haec populi ignorare potuerint, cum tu harum rerum aliquantum studiosior, quid cum Maximianensibus egerint vestri Afri in Africa, nisi litteris meis velles respondere, non quaereres?