CAPUT XXXV.

39. Illud vero quod dixi, Neque si aliquorum in nostra communione defunctorum traditio probaretur, quae a nobis improbatur et displicet, nos ex aliqua parte macularet (Lib. 1 contra Litteras Petiliani, n. 19): quam ridicule putasti ridiculum et minus conveniens prudentiae meae. Proinde jam cupio nosse quomodo id refellerit prudentia tua. An quia dicis te non videre quomodo a nobis improbetur, vel quatenus displiceat, quod nunquam cognito errore damnavimus in eorum schismate positi? Vide potius, quam breviter ad ista respondeam. Ego in Ecclesia sum, cujus membra sunt illae omnes Ecclesiae, quas ex laboribus Apostolorum natas atque firmatas simul in Litteris canonicis novimus: earum communionem, quantum me adjuvat Dominus, sive in Africa, sive ubicumque non deseram. In hac communione si fuerunt quos nescio traditores, cum eos demonstraveris, et carne et corde mortuos detestabor: nequaquam tamen a vivis in ejusdem Ecclesiae sancta unitate manentibus, propter mortuos alienabor. Neque enim ipsi hanc Ecclesiam condiderunt ; sed in ea, si boni, frumentum; si autem mali, palea fuerunt. Vos autem quos tam manifestae Ecclesiae zizania, vel palea maculare non posset, quae causa fuit vestrae divisionis, nisi appetitus sacrilegi schismatis? Si tibi, inquis, displicet , improba, fuge et relinque Ecclesiam traditorum. Noli errantium majorum tuorum sequi vestigia. Ad hoc respondeo: Si nec illi fuerunt traditores, majores mei sunt: si fuerunt, quod ego non sum, non sunt majores mei. Ecclesiam teneo plenam tritico et palea. Non dico, si alios qui suam sarcinam portant, sed si me ipsum in ea mihi ostenderes traditorem, ubi mihi licet in melius commutari, non mihi opus est inde separari. Si quos tales in Sacramentorum ejus communione cognovero, verbo et disciplina Domini emendo quos possum, tolero quos emendare non possum. Fugio paleam, ne hoc sim: non aream, ne nihil sim.