|
40. Proinde noli frustra in hanc
sententiam ventilari . Magis enim me admonet, quomodo id agam,
praeceptum apostolicum quod ipse posuisti: Ne communices peccatis
alienis; te ipsum castum serva (I Tim. V, 22). Nam ut
ostenderet quemadmodum quisque non communicaret peccatis alienis; ad
hoc addidit, te ipsum castum serva. Non enim qui se castum servat,
communicat peccatis alienis: quamvis non eorum peccata, sed illa quae
ad judicium sibi sumunt, Dei Sacramenta communicet cum eis, a quibus
se castum servando fecit alienum. Alioquin etiam Cyprianus, quod
absit, peccatis raptorum et feneratorum collegarum communicabat, cum
quibus tamen in communione divinorum Sacramentorum manebat, de quibus
dicit : Episcopi plurimi, quos et ornamento esse oportebat caeteris
et exemplo, divina procuratione neglecta, procuratores rerum
saecularium fieri, derelicta cathedra, plebe deserta, per alienas
provincias oberrantes, negotiationis quaestuosae nundinas aucupari:
esurientibus in Ecclesia fratribus, habere argentum largiter velle;
fundos insidiosis fraudibus rapere , usuris multiplicantibus fenus
augere (Epistola, seu sermo de Lapsis). Numquid talium ille
communicabat peccatis? numquid eorum sectam sequebatur? Et tamen cum
eis in eorumdem Sacramentorum communione persistebat: quia illa
Sacramenta non ipsi instituerant moribus suis, sed ad poenam sibi
valere faciebant moribus malis.
|
|