|
41. Quid est autem quod dicis, cum
ex persona mea tibi proposuisses, quod ego nunquam divinum tradiderim
Testamentum? Adjungis enim: Sed ille qui tradidit, te creavit.
Deinde contexis quae tibi bene sonare videbantur: Fonte deducitur
rivus, et caput membra sequuntur. Sano capite omne sanum est corpus,
et si quid in hoc morbi vel vitii est, omnia membra debilitat.
Originem suam respicit, quidquid in stirpe processit. Et post haec
quasi in extremo concludis: Non potest innocens esse, qui sectam non
sequitur innocentis. In his omnibus verbis tuis creatorem meum, caput
meum, non fecisti nisi traditorem; quem quidem accusare tantum, non
convincere potuisti. Ego autem nec ejus innocentiam mihi creatricem,
vel fontem caputve constituo: sed tu ad illud redis, in quo
Petilianus erravit, ne cujusque in sanctificatione Baptismatis
Christus sit origo caputque nascentis: et non vis venire in
maledictum, de quo scriptum est, Maledictus omnis qui spem suam ponit
in homine (Jerem. XVII, 5): cum te aliunde non involvas, ne
cum resilieris , in aliud recidas.
|
|